Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IV. Vol. 1. (Budae, 1829.)
strorum douationes, de communi Baronum nostrorum ac totius regni nostri consilio decreuissemus reuocandas, regnum nostrum in eum statum , in quo fuerat tempore felicis memoriae Belae vegis, Antecessoris nostri, reducendo. Inuenimus inclytae recordationis regem Hemericum, an^ tecessorem nostrum, quosdam liomines in Comitatu Strigoniensi constitutos, quorum nomina subscribentur, curn terris , vineis et omnibus bonis suis Archiepiscopatui Strigoniensi contulisse. Ita vt iidem liomines annis singulis de singulis suis mansionibus quincjuaginta cubulos vini Archiepiscopo Strigoniensi clare teneantur ; sicut etiam qui Ej>iscopis Quinqueecclesiae essent collati, ad vsum regium tantumdem consueuerunt ministrare. Nos itaque considerantes donationem praedictam iustam esse ac legitirnarn, eam duximus approbandam, et auctoritate regia confirmandam. Nomina autem ipsorum, sicut per Venerabilem Patren. Robertum Archiepiscopum Strigoniensem percepimus, haeo sunt: In villa Lula: Dyonisius, Felian, Kesereu, Pousa, Sumus, Ioannes, Chebe, Marcellus, Chomothey, Wilma, Philteu , Mathey, Chuna, Cheszeu ; in villa Egris: Chipeu, Chapa, Hiuotol, Paulus, Chephan, Stephanus , lloyou, Phike, Chek, Cob, Seiin, Latli, Cliod, Marcellus, Petha, Martinus , Sciniche, Moch, Martinus, Simorius, Ajandukh. In villa Kopul: Szikes, Paul, Chema, Domud, Matha, Syka, Choboz , Moch, Gabsa. Vt igitur huius nostrae confrrmationis series salua semper et inconcussa permaneat, nec possit ab aliquo in posterurn retractari, praesentes concessinrus litteras dupplicis sigilli nostri munimine in perpetuum yoboratas. Datum in Zoulurn Anno ab incarnatio,-