Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IV. Vol. 1. (Budae, 1829.)

parto villae Nemissorae super vnum fossatum, quod vulgo Priekopa vocatur ; hinc autem vadit vsque Tepliczam , vadit in Jesszennek - potoka ; hinc ve­ro tendit superius vsque ad Hradissa, et inde va­dit super Volovecz per geminas metas terreas vs­que ad montem magnum, inde aliquantulum te­nens versus partem sinistram tendit ad arborem Tiilgy, hinc vero ad arborem Nyir, deinde ad caput Liszkopotoka; hinc vero tendit superius per Verch ducendo vsque ad conterminium Mora­uicum; ab occidente vero Liborczae castrum — -—- per fluuium Vazicz , qui dimeatur de Vagh , qui etiam cadit in Tepliczam; inde autem tendens superius, cadit in fluuium Lyborczae rnagnae; de­inde vero cadit in paruam Liborczam; hinc rur­sum ascendens ad caput eiusdem Liborczae, inde autem progrediens vadit vsque duui terrae Mora­uicae continuatur. Ne igitur haec conuentio in posterum possit in irritum reuocari, ad petitionem praedictarum partium praesentes sigillo nostro ro­boratas concessimus. Anno Gratiae MCCXLVII. E Collect. Dipl. Vagneriano - Jaukovichiuna Tom. A. nro 168. p. 229. A. Ch. 1217. Fragmentam Diplomatis, quo Bela IV. vil­lam in monte Gradicz, munimenti excitandi gratia , confert. „ Quod quum formido , quae specialiter ex terribili saeuitia Tartarorum, seu aliorum hostili insursu ipsis, idest, Capitulo, in futurum immi­nerc timeatur; munitionem aliquam pro recipien­dis , tuendis et defensandis suis et suorum perso­nis, ipsos quaerere, seu condere impellat; mon­tem quemdam , nomine Graditz, in Comitatu Zagrabieusi , iuxta Zagrabiam existenteni , cuius montis parteiu quauidam ad villam hospitum de

Next

/
Oldalképek
Tartalom