Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IV. Vol. 1. (Budae, 1829.)

Gretz, quamdam vero ad Vanlegan, nouimus pertinere, eis conferre et tradere dignaremur ; quutn non kabeant in tanto vento turbinis , immo tam generali metu mortis, vbi sua et suorum ca­pita valeant reclinare, vel bona ecclesiae Zagrabi­ensis ac sua tuto munimine defensare. Nos igitur — — dictum montem cum terra circumiacente, sufficiente vsui et commoditati vnius magnae villae, eidem capitulo in perpetuum dedimus et contuli­mus pleno iure. " Datum Zolum, III. idibus Se­ptembris anno MCCXLVII. Apud Kerchelicli Hist. Eccl. Zagrab. p. 83. Qui e testitnonio Thomae Kouachevichii suhiicit: ,, Dein con­cedit Capitulo , vt communihus expensis in aliqua parte talis terreni exstruant sibi munimentum aliquod siue castrum ; in residua autern portione , vt capitulares pro 6e ipsis, et suo farnulitio domos aedificent, data legan­<11, donandi, vendendi facultate. Et in posscssione vil­lae illius per Abrahamum, Comitem de Maroucsa, capi­tulum fuit iutroductum." A. Ch. 1247. Idem Bela Macou. Comiti, multis fidelitatis facinoribus insigni , terram Strugar confert. Bela, Deigracia, Hungarie, Dalmatie, Cro­acie, Rame,Seruie, Gallicie, Lodomerie, Cuma­nieque Rex. Vniuersis Cliristi fidelibus, presens scriptum inspecturis, salutem in omnium Saluato­re. Regum Celsitudo requirit et debetur Sublimi­um dignitati, vt circumspectionis sue oculos tanto iucundius in suos fideles iniiciat, quanto ipsa fide­litas, per quam regum, regnorumque omnium potentia roboratur, ceteris virtutibus politicis est inerito praeferenda, et amplioribus praemiis com­pensanda; praesertim cum hominibus infectis cor­ruptela seculi senescentis quanto rarior reperitur, tanto carior sit habenda, et ardentius amplexanda. Ilac igitur consideracionc salubriter inducti, teno*

Next

/
Oldalképek
Tartalom