Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IV. Vol. 1. (Budae, 1829.)

lum, orationes in Domino. Ad omnium praesen-. tium , ac futurorum notitiam harum insinuatione litterarum volumus deuenire , quod constituto in praesentia nostri Mikaid, fratre V x o r i s P o u s a e , Iohhagionis Castri Trinchiniensis , qui Pousa mor­tuus fuit in exercitu D. regis, quando rex suum exercitum contra Tartaros mouisset; pro se et fratribus suis , Alexio videlicet, et Chri­stophoro ab vna parte, Razlone vero, Geberdote, et Zoulad pro se et fratribus suis Ioanne et An­drea, fratribus inemorati Pousae ab altera, con­sona voce coram nobis sunt confessi: quod cum fratres vxoris dicti Pousae praedictos fratres vni­uersos traxissent in iudicium Vogamel Comi­tis Nitriensis et Trinchiniensis, pro 50. marcis ratione dotis sororis eiusdem , et lis inter ipsos fuisset diutius ventilata, tandem inter se ta­liter conuenerunt : quod fratres saepe dicti Pou­sae , quamdam villam suam haereditariam L i b­vorcza nominatam, quam idem Pouza, dum vi­ueret, certis metis vndique distinctam pacificepos­sidebat cum quodam Stetuouadou nuncupato, et Vladina fratre eiusdem sub forma pacis et compo­sitionis praememoratae Dominae , in aestimatio­nem 50. marcarum pro dote sua cum consensu omnium cognatorum suorum contulerunt perpetuo possidendam, cum domibus et aliis super eadem constitutis aedificiorum immanentiis; quia nihil se posse dare de rebus mobilibus asserebant. Pristal­do huiusinodi causae Smislao, filio Stermez de Ludan existente. Metae autem illius terrae, si~ cut in litteris praedicti Comitis Vogomel inspexi­mus, quas praedictis partibus in testimonium con­firmatae pacis sigilli sui munimine concessit robo­ratas, hoc ordine distinguuntur: Prima enim me­ta incipit ab occidentali plaga de fluuio Vagli, ex

Next

/
Oldalképek
Tartalom