Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IV. Vol. 1. (Budae, 1829.)

Rex. Omuibus in Christo pie viuentibus salutem , in eo, qui est salus omnium et vita. Quoniam, vt ait apostolus, omnes stabimus ante tribunal Chri­sti , recepturi prout quisque nostrum gesserat in carne; idcirco oportet nos seminare in terris, quod, reddente Domino , cum muliplicato fructu , colligere valeamus in coelis. Hac igitur considera­tione inducti, vniuersorum notitiae praesentium, ac posterorum, harum serie volumus fieri manife­stum: quod Nos animae nostrae inuigilare cupien­tes, Diuini Numinis interuentu, ad sustentatio­nem dilectarum in Christo Sororum , regulam et Ordinem Beati Francisci profitentium, quae in villa Tyrna ad famulandum Deo sunt collocatae, con­tulimus villam Baralad cum omnibus redditibus et pertinentiis suis, videlicet pratis, aquis et aliis, exemtam a iurisdictione Comitum, seu Iudicum de Posonio, sicut ipsa villa de Tjrna, de cuius mem­bris dictarn villam Baralad excepimLis, est exem­ta, quam nos a dilecta Sorore nostra Constantia , regina Bohemorum illustri, comparauimus; per­petuo ab eisdem memoratam villam Baralad possi­dendam CLim omnibLis vtilitatibus siiis supradictis. Vt igitur liaee nostra donatio nullis vnquam tem­poribus valeat in irritum reuocari, sed salua et in­concussa permaneat, praesentes in perpetuam rei firmitatem concessimus litteras, dupplicis sigilli nostri munimine perhemniter roboratas. Datum anno Domini MCCXLVII. Idus Nouembris regni autem nostri anno tertio decimo. u E collectione Dipl. Dan. Cornides. A. Ch. 1247. Capitulum Nitriense de terra Libuorcza , in dotem vxoris Pousae defuncti, per fratres condiuisio­nales assignata , testatur. Vniuersis Christi fidelibus, ad quos praesens paginae notitia esset recitanda,~ Nitriense Capitu-

Next

/
Oldalképek
Tartalom