Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IV. Vol. 1. (Budae, 1829.)
rali concilio sunt concessa. DaUim Lugduni YIII. kal. Iulii. Pontificatus nostri anno quinto." Ex MSS. Batthyanyianis. Katona T. VI. p. 93. sq. Ad anteaei't€nduin perieuJum scripsit etiarn Danieli Russiae regi, kuiusque lratri IJ. kal. Febr. anno V. Fratribus Teutonicis in Prussia, item Alexandro Susdaliensi Duci de eodem dato , vt obseruatis Tartarorutn irrumpendi denuo moliminibus, ipsum certiorem reddere veJint, (^uo magis strenuam eis vim comparet opponendauj. A. Ch. 1247. fde.m fnnocentius, num Episcopatus Uosnensis metropoli Colocensi subiiciendus sit, mquiri praecipit. Innocentius ven. fratri — Episcopo Iauriensi, et dilectis filiis, Abbati de Egres, Cisterciensis Ordinis, et priori Praedicatorum Albensi, Chanadien. et Wesprimiensis Dioecesium , salutem — Ex parte Yenerabilium Fratrum nostrorum, Archiepiscopi Colocensis, et — Episcopi Bosnensis, fuit propositum coram nobis, quod. quum tam Ecclesia, quam Dioecesis Bosnensis, quae ad liomanam ecclesiam nullo medio pertinet, totaliter lapsa sit, peccatis exigentibus, in perfidiam haereticae prauitatis ; licet idem Archiepiscopus eius ad. exstirpationem huius vitii, non sine magna elfusione sanguinis, strage hominum, dispendiis rerum Ecclesiae Colocensis, quae temporale ibi dominium obtinuit, magnam partem illius terrae, abductis inde haereticorurn multis millibus, expugnarit; quia tamen Ecclesiae munitiones et castra non fuerunt ibidem ita firmata, quod possent ab aggressoribus et obsidione defendi, terra illa in puritate fidei non potuit retineri. Quare praefati Archiepiscopus et episcopus , et etiam charissimus in Christo filius noster — rex Hungariae illustris, nobis humilitef- supplicarunt , vt, quum nulla spes sit, 50 *