Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IV. Vol. 1. (Budae, 1829.)
quod ~ad fidem terra illa voluntarie reuertatt?r 7 et Coloeensis Ecclesia, per euius et aliorum cruce signatorum auxilium reduci speratur ad vnitatem ec clesiasticam, non parum in prosecutione ipsius negocii sit exliausta; eandem Bosnensium Ecclesiam ei suhiicere paterna diiigentia curaremus. Quocirca mandamus, quatenus, si rem, vocatis, qui fuerint euocandi, inueneritis ita esse; praedictam Bosnensem ecclesiam, cum omnibus suis iuribus, subiiciatis auctoritate nostra ecclesiae Colocensi. —• — Non obstante constitutione de duabus dietis, edita in concilio generali, aut indulgentia, qua fratribus tui ordinis, fdi Prior, dicitur concessum ? ne de caussis, quae per litteras sedis apostolicao committuntur eisdem, inuiti cognoscere teneantur, nisi litterae ipsae plenain fecerint de indulgentia huiusmodi mentionem Datum Lugduni V II. Kal. Septemb. Pontificatus nostri anno V. " Ex lib. V. epist. CLV. apud Pray. Hierar. P. II. pag. 424. Katona Tom. VI. p. «9. sqc£. A* Ch. 1247. Bela IV. I\. II. limites monasterii S. Aegidii de Bartfa Cist. Ord. distinguit. Bela, Dei gratia, Hungariae, Dalmatiae — rex, omnibus Christi fidelibus, praesentem paginam inspecturis, salutem in Saluatore. Ad vniuersorum tam praesentium, quam posterorum , notitiam harum serie volumus peruenire, quod accedentes ad nostram praesentiam quidam fratres de Koprovincza, Cisterciensis Ordinis, apud ecclesiam S. Aegidii de Ba r tpha, propeSarus commorantes, suis nobis curauerunt insinuare querimoniis, quod Teutonici de Epuries metas terrae ipsorum , iiarlpho vocabulo, vbi supra dicta Ecclesia est sita, auctorilate propria destruxissent, eleuantes in praeiudicium ct grauamcn ipso-