Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IV. Vol. 1. (Budae, 1829.)

ctum ; medietate alia ad vsum dictae domus con­uertenda, saluis iuribus ecclesiarum. Ordinatio­nes, quas nobilibus ac aliis tam super libertatibus ipsorum , quam super iudiciis ad inhabitandam terram iam dictam, aliunde veuientibus concesserit, salua parte nostra redituum et vtilitatum inde pro­uenientium , dicta domus ; nec non sententias , quas tulerit in eosdem , ratas habebimus atque firmas; hocaddito, quod si contra maiores terrae aliqua sententia de sanguinis elTusione prolata fue­rit, in qua senserint se grauari, ad nostram curi­am valeant appeliare ; hoc insuper adiecto, quod si exercitus regnum nostrum, quod absit, inua­dere attemptaret , quinta pars armatorum terrae iam dictae pro defensione terrae nostrae in exer­citu nostro ad bella procedere teneatur; si autem versus Bulgariam, Graeciam et Cumaniam exerci­tum mouerimus ; tertia pars omnium ad bella ha­bilium praecedet, et de aquisitionibus tam mobi­lium, quam iminobilium portionem recipiet domus iam dicta, pro numero personarum exercitus de Zeurino pariter et armorum. Ad haec contulimus Praeceptori antedicto et per ipsum domui hospita­lis a fluuio Oltae et alpibus vltrasiluanis totamCu­maniam sub eisdem conditionibus , quae de lerra de Zeurino superius sunt expressae, excepta terra Szeneslai VVoiavodae Olahorum, quam eisdem re­liquimus , prout iidem hactenus tenuerunt; sub eisdem eliam conditionibus per omnia, quae de terra Lvtira sunt superius ordinatae. Hoc autem nolumus praeterire , quod a primo introitu saepe dictoi um fratrum vsque ad viginti quinque annos omnes reditus Cumaniae lerrae, integraliter domus percipiat iam praefata ; praeterquam de terra Sze­neslai antedicta, de qua tantum medietatem redi­tuum et vtilitatum obtinebit. Ex tunc vero medie-

Next

/
Oldalképek
Tartalom