Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IV. Vol. 1. (Budae, 1829.)

tas omnium prouentuum , vtililatum et seruitio­rum per fratres eiusdem domus, a celsitudine re­gia approbatos et iuratos , fisco regio ministratur­ita tamen , quod de quinquennio in quinquen­nium per nostrum liominem specialem proprii reditus, seruitia et vtilitates, exinde prouenien­tes , debeant computari ; sumtus vero, qui in castrorum , seu munitionum custodiis fient, si­cut nobis et ipsis fratribus debent esse commu­nes, saluis aliis conditionibus pro parte nostra, et exceptionibus pro parte domus hospitalis in terra Cumaniae, vt puta de Ecclesiis, de molendiuis et aliis omnibus, quae sirigillatim superius de Zeurino sunt expressa. Ad castra etiam aedificanda in dicta terra Cumaniae, nec non contra quoslibet impu­gnatores terrae Cumanae consilium et vires ipsis fratribus impendemus, quum necesse fuerit, et ab ipsis fratribus fuerimus requisiti; etiam cessanti­bus impedimentis aliis, illuc personaliter acceden­do. Concedimus etiam eisdem terram quingento­rum ( Pr. 400.) aratrorum in Feketig, vel alibi vltra siluas complebimus liunc numerum, vbi ma­gis ad introitum lerrae Cumanae Yel Zeurini dictis fratribus videbimus expedire; super qua donatio­ne lilteras nostras dabimus speciales. Denique, vt saepe dicta domus hospitalis commodius sibi neces­saria per mare valeat procurare, pro vtilitatibus regni nostri et suis, contulimus sibi iuxta mariti­ina ciuitatem Scardonam, cum omnibus suis per­tinentiis et iuribus, ipsam contingentibus; nec non praedium Peczath (Pr. Pegzath) cum suis terminis ct vtilitalibus, prout charissimus frater noster, inclytae memoriae Colomanus rex tenuit; et quemadmodum ad ipsum praedium pertinere di­goscuntur ; saluis ecclesiarura iuribus in eisdem. 29 *

Next

/
Oldalképek
Tartalom