Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IV. Vol. 1. (Budae, 1829.)

gischam. Ab aquilone vero terram habet nigrornm Kythaorum — In illa vero moralur Syban, fra­ter Bathy. Per hanc iuimus a festo Ascensionis Dominicae fere vsque ad VIII. dies ante festum Saneti Iohannis Baptistae. Deinde ingressi sumus terram nigrorum Kythaorum. Hinc exeuntes quod­dam mare paruum inuenimus , in cuius littore quidam existit paruus mons. — Per huius maris littora plurimis -diebus perreximus, quod quidem licet non multum sit magnum, plures insulas ha­bet, et illud a sinistris dimisimus. In terra vero illa habitat Ordu , quem omnium Ducum Tarta­rorum antiquiorem diximus , et est Orda , siue Curia Patris ipsius, quam inhabitat, et regis filia vna de vxoribus eius — Sic tandem -ad primam Im­peratoris curiam venimus. C. 25. Inde procedentes in vigilia SS. Petri et Pauli , terram Naymanoruin intrauimus, qui sunt pagani. — Deinde terram Mongalorum intrauimus , quos Tartaros appellamus. Per has itaque terras, vt credimus, tribus septimanis equi­tando fortiter iuimus , et in die Beatae Mariae Magdalenae ad Cuyne Imperatorem electum iuimus. C. 26. Cum autem peruenimus ad Cuyne, fe­cit nobis dari tentorium, et expensas, qualesTar­taris dare splent, — ad ipsum autem vocati non fuimus, eo quod nondum electus erat, nec adhuc de imperio se intromitlebat. Interpretatio tamen litterarum Douiini Papae, ac verba etiam a nobis dicta , a praedicto Baty erant ei mandata. Cum ergo stetissemus ibi per quinque vel sex dies, ad matrem suam nos transmisit, vbi adunabatur Cu­ria solennis. — Erat ibi etiam Dux leroslaus de S u s d a 1 Russiae , pluresque duces Kylhaorum ,

Next

/
Oldalképek
Tartalom