Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IV. Vol. 1. (Budae, 1829.)
el Solangorum. Duo quoque filii regis Georgiae, nuneius item Caliplii de Baldach, qui erat Soldanus, eL plus quam decem alii Soldani Sarracenorum, vt credimus — — C. 27. Et quidem, si hene meminimus , ihidem per septimanas circiter quatuor fuimus. Credimus, quod ihi fuit electio celehrata , non tamen ihi fuit puhlicata. — Hinc equitantes exiuimus per tres aut quatuor leucas ad alium locurn , vbi erat in quadam pulchra planitie iuxta riuum, inter montes aliud tentorium, quod apud eos appellatur Orda aurea, praeparatuin. Ibi enim Cujne debebat poni in sede in die assumtionis dominae nostrae, sed propter grandinem nimiam res dilata fuit. Euimus autem ibi vsque ad festum S. Bartholomaei, quo Cuyne in sede imperiali posuerunt, Ducesque coram ipso genu flexerunt. C. 28. Hic autem Imperator, quando sublimatus est in regnum, videbatur esse circiter XL. vel XLV. annorum. Habet autem Imperator praedictus Procuratorem, et Protonotarios, atque scriptores , omnesque officiales in negociis tam publicis quam priuatis ; exceptis aduocatis: nam sine litium , vel iudiciorum strepitu, secundum arbitrium Imperatoris oinnia fiunt. — Hoc autem nouerint vniuersi, quia nobis tunc existentibus in solenni curia , iam ex pluribus annis indicta , idem Cuyne Imperator, de nouo electus , cum omnibus suis principibus erexit vexillum contra Ecclesiam Dei, ac Bomanum Imperium , et contra omnia regna Christianorum, et populos occidentis, nisi fortasse, quodabsit, facerent ca, quae mandabat Domino Papae, atque potentibus, et omnibus Christianorum populis: vi-