Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IV. Vol. 1. (Budae, 1829.)

quia Dominus Deus grauiter est super hoc ofFen­sus, monet eos , vt a talibus de cetero caueant, et de commissis poenitentiam agant. Super his etiam rogat, vt ei rescribant, quid facere velint de ce­tero, et quae sit eorum intentio? Quibus auditis et intellectis dixerunt Tartari: se velle equos nobis subductitios vsque ad Corrensam et ducatum praebere. — Erat autem Dux iste Dominus omni­um, qui positi sunt in custodia contra omnes oc­cidentis populos, ne forte subito et inprouiso ir­ruant aliqui super illos. Et iste dicitur habere se­xaginta millia hominum armatorum sub se. C. 21. Cum ergo peruenissemus ad eius curi­am, fecit nobis longe a se stationem; tum ad o r­dam, siue tentorium ipsius ductis dictum fuit, vt anle ostium stationis ter cum sinistro genu incli­naremus, et caueremus attente, ne pedem super limen ostii poneremus. Et postquam intrauimus, oportuit nos dicere ea, quae dixeramus superius. Litteras etiam Domini Papae obtulimus, sed inter­pres, quem de Kyouia, dato pretio duxeramus, non sufficiens ad interpretandum, nec aliquis alius habebatur idoneus. Hinc equi sunt nobis dati, et tres Tartari, qui nos ducerent festinanter ad du­cem Bathy. Ipse est apud eos potentior, excepto Imperatore, cui tenentur prae cunctis Principibus obedire. Itaque iter arripuimus secunda feria post primam dominicam quadragesimae; et equitando, quantum equi trotare possunt, properabamus de mane ad noctem vsque , imo etiam de nocte sae­pissime, nec tamen ante quartam feriam maioris hebdomadae potuimus ad ipsum peruenire. Ibamus autem per terram Comanorum, quae tota est plana et flumina quatuor habet magna; Primum

Next

/
Oldalképek
Tartalom