Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IV. Vol. 1. (Budae, 1829.)
appellatur Neper ( veteribus Boristbene;) iuxta quod ex parte Russiae ambulabat Corrensa, et Monty, qui maior est illo ex altera parte per campestria. Secundum appellatur Don (Tanais) super quod ambulat quidam Princeps, liabens in coniugio sororem Batlvy; qui vocatur Tyrbon. Tertium dicitur Yolga ( Rha ) quod est magnum valde , super quod incedit Bathy. Quartum nominatur Jaec super quod duo millenarii vadunt vnus ex parte fluminis vna, et alter ex altera. C. 22. Porro cum in finibus terrae Comanorum ad Bathy inter duos ignes transire debuimus — procuratori ipsius Eldegay idem , quod prius apud Corrensam respondimus; ingressi autem ad stationem Principis , verba nostra proposuimus, deinde litteras obtulimus, et vt nobis darentur Interpretes ad transferendum eas , rogauimus. Qui etiam in die Parasceue dati fuerunt nobis , et eas in littera Ruthenica, Sarracenica et Tartarica diligenter transtulimus. Haec interpretatio Bathy praesentata fuit, quam et legit, et attente notauit. C. 23. In die porro Sabbathi sancti ad stationem fuimus vocati, et exiuit ad nos Procurator Bathy praedictus, dicens ex parte ipsius, quod ad I m p e r a t o r e m C u y n e, in terrain ipsorum iremus ; retentis quibusdam nostris sub liac specie, quod vellent eos remittere ad Dominum Papam, quibus et litteras dedimus de omnibus f^ctis nostris, quas deferrent eidem ; sed cum rediissent vsque Monti Ducem supradictum, ibi retenti fuerunt vsque ad reditum nostrum. Nos autem in Paschate oflicio dicto , et facta commestione qualicunque cum duobus Tartaris, qui nobis apud Corrensam iuerant assignati, ibamus per Comani-