Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IV. Vol. 1. (Budae, 1829.)
dire. Ad idem quoque nos ipsi monuimus eos; et induximus, quantum potuimus, tam Ducem, quam Episcopos et alios. Sed quia Dux Daniel, frater Wasiliconis praedicti praesens non erat, quoniam ad Baty profectus erat, non potuerunt eo tempore finaliter respondere. Posthaec Wasilico transmisit nos vsque ad Kiouiam Metropolim Russiae, cum vno seruiente. — Inde secundo die pos festumPurificationis cepto itinere venimus ad villam Canouae, quae sub Tartaris erat immediate. Cuius Praefectus dedit nobis equos et conductum vsque ad aiiam, in qua reperimns Praefectum Micheam, qui acceptis a nobis muneribus secundum velle suum duxit nos vsque ad primam custodiam Tartarorum. C. 20. Cum ergo in prima sexta feria post diem cinerum , sole ad occasum tendente, hospitaremur, Tartari — nobis occurrerunt, interrogantes, cur ad eos veniremus? Et quid negocii haberemus? Quibus respondimus: Domini Papae nuncii sumus, qui Christianorum Pater est, ac Dominus. Hic nos idcirco tam ad Regem, quam ad Principes, omnesque Tartaros mittit, quia placet ei, quod omnes Christiani Tartarorum sint amici, et pacem habeant cum ipsis. Desiderat insuper, vt apud Deum in coelo sint magni; et idcirco monet eos, tam per nos, quam per litteras suas, vt efliclantur Christiani, fidemque recipiant Domini nostri Iesu Christi: quia non possunt aliter saluari. Mandat praeterea, quod miratur de tanta occisione hominum, et maxime Christianorum, ac p o t iss i m e Hungarorum, Montanorum, et Polonorum, qui sunt ei subiecti, facta per Tartaros, cum in nullo laesissent aut laedere attentassent eos. Et