Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IV. Vol. 1. (Budae, 1829.)

cet Fr. Ioliannes de Plano Carpini, cum quibus­dam aliis inissus fuit ad Tartaros, qui etiam, vt ipse testatur, per annum, et quatuor menses et amplius cum eis mansit, et inter eos ambulauit. A summo namque Ponlifice mandatum, vt omnia, quae apud eos erant, diligenter scrutaretur, accepe­rat tam ipse, quam Frater Benedictus Polonus eiusdem Ordinis, qui suae tribulationis particeps et socius erat. Et liic ergo Fr. Johannes de his, quae apud Tartaros vel oculis propriis vidit, vel a Chri­stianis fide dignis, qui inter illos captiui erant, audiuit, libellum historialem conscripsit, qui et ipse ad manus nostras peruenit. De quo etiam hic quasi per epilogum inserere licet aliqua, videlicet ad supplementum eorum, quae desunt in praedicta Fr. Simonis Historia. C. 16. Nos igitur ex mandato sedis Apostoli­cae cum iremus ad Orientis nationes, elegimus prius ad Tartaros proficisci: quia timebamus, ne per illos in proximo Ecclesiae Dei periculum im­mineret. Itaque pergentes ad regem Boemorum peruenimus : qui cum esset nobis familiaris, con­suluit, vt per Poloniam et Bussiam iter ageremus; datisque litteris et bono conductu, fecit et expen­sas nobis dari per curias et ciuitites suas. Dominus Wasilico, Dux Russiae, a quo etiam plenius de facto audiuimus Tartarorum, quia nuncios illuc miserat, qui iam redierant ad ipsum, a duce Cra­couiae et Episcopo , atque Baronibus , pro nobis attente rogatus, secum nos in terram suam duxit, et vt aliquantulum quiesceremus, nos in expeusis suis detinuit. Et cum rogatus a nobis fecisset epi­scopos suos venire, legimus eis litteras Domini Pa­pae, monentes eo$, ad sanctae matris vnitatem re-

Next

/
Oldalképek
Tartalom