Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IV. Vol. 1. (Budae, 1829.)
ra — Filii Thaaday sunt Burin et Chadan. — Ba~ thi, Cathan , Syban, Bureth, omnes isti fuerunt in Hungaria. Haec sunt Ducum nomina: Ordu, iste fuit in Polonia et Hungaria. — — Imperator autem Tartarorum habet mirabile dominium super omnes. Nullus audet in aliqua parte morari, nisi ipse assignet ei. — Vt breuiter dicam: quidquid Imperator et duces volunt , et quantum volunt de rebus accipiunt. De personis etiam disponunt per omnia , sicut volunt. Occoday habito consilio Principum diuisit exercitus: Bati , qui in secundo gradu attinebat ei, misit contra Altisoldanum, et contra terram B i s e r m ino rum : hy erant Saraceni , et Comanicum loquebantur. Et cum intrasset terram illorum pugnauit contra eos, et bello eos sibi subiecit. Et venerunt contra ciuitatem , quae vocatur Orna; ista ciuitas erat nimium populosa : Christiani ibi erant plures: Gazari videlicet, Rutheni, Alani, et alii; nec non Saraceni: Saracenorum enim erat dominium Ciuitatis. — Postea intrarunt terram Toratorum, quam deuincentes iuerunt contra Russiam, et fecerunt magnam stragem in Russiae terra; ciuitates et castra destruxerunt, et homines occiderunt, etiam Kiouiam , quae erat Metropolis Russiae , obsederunt, et quum diu obsedissent , illam ceperunt, et occiderunt homines Ciuitatis. Inde procedentes pugnando destruxerunt totam Russiam. De Russia autem et Comania processerunt duces praedicti et pugnauerunt contra HungarosetPolonos. Ex quibus Tartaris in Polonia et Hungaria plures interfecti fuerant. Et si non fugissent, sed viriliter restitissent Hungari, exiuissent Tartari de finibus