Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IV. Vol. 1. (Budae, 1829.)

eorum: quia tune liabuerunt timorem, quod omnes fugere attentabant. Sed B a t i A^aginato gladio in faciem eis restitit, dicens: Nolite fugere; quia si fugitis nullus euadet; et si debemus mori, moriamur omnes; quia futurum est, vtCyngisCan praedixit, quod interfici debeamus; et si nunc est tempus, sustineamus. Et sic animati sunt et re­manserunt , et Hungariam des tr uxer un t. Inde reuertentes iuerunt in terram Morduanorum, qui sunt pagani et bello deuicerunt. Inde proce­dentes contra Bileros , idest Bulgariam ma­gnam, et ipsam destruxerunt omnino. Inde pro­cedentes ad aquilonem adhuc contra B a s c a r t , hoc est Hungariam magnam, et eos etiam deuicerunt C. VI. — In bellis autem astutissimi sunt : quia iam per quadraginta annos et amplius cum aliis gentibus dimicarunt. Cum autem volunt ad pugnam accedere, omnes acies ordinant, sicut de­berent pugnare. Duces , siue principes exercitus bellum non intrant, sed stant a longe contra ini­micorum exercitum, et iuxta se habent pueros in equis et mulieres, et equos , et faciunt aliquando imagines hominum , et ponunt super equos , vt multitudo magna bellantium esse credatur. Contra faciem equoruin vnam aciem captiuorum et alia­rum gentium, quae sunt inter eos, transmittunt; et forsitan aliqui Tartari vadunt cum eis. Alias acies fortiorum hominum longe mittunt a dextris et sinistris, vt non videantur ab aduersariis suis, et sic circumdant aduersarios, et colligunt in me­dium, et pugnare incipiunt ex omni parte. Et si forte aduersarii bene pugnant, faciunt eis viam vt fugiant; el statim cum fugere incipiunt, ab inui-

Next

/
Oldalképek
Tartalom