Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IV. Vol. 1. (Budae, 1829.)

Vnura de filiis suis Tossuch nomine, quem etiam Can appellabant, id est Imperatorera , raisit cura exercitu contra Comanos, quos multo bello deui­cit. Alium etiam fdium misit cura exercitu contra Indos ; qui minorem Indiara deuicerunt; hi autem nigri sunt Saraceni , qui Aethiopes nuncupantur. — Cyngis Can etiam eo tempore, quo dimisit ex­excitus in expeditione contra Orientem, perrexit per terram Kergis, quos bello non vicit, et vsque ad montes Caspios peruenit — Et dum de terra illa reuerteretur leges et statuta multiplicia fecit, quae Tartari non violabiliter obseruant: ex quibus tan­tum duo dicemus: Vnum est, quod quicunque su­perbia erectus propria auctoritate, sine electione principum, esse voluerit Imperator, sine vlla mise- / ratione debet occidi. Aliud statutura est, quod si­bi debent subiugare omnem terram ; nec cum ali­qua gente pacem debent habere , nisi prius eis subdatur, quo vsque veniat tempus occisionis eorum. Debent enim occidi , vt prophetatum est eis. Et illi, qui euadere poterunt , vt di­cunt, debent illam legem tenere quam alii, qui eos bello deuincunt. Statuit etiam, quod per millenarios , et centenarios, et decanos debeat eorum exercitus ordinari. Post hoc autem ab ictu tonitrui est occisus. Hic autem habuit quatu­or filios : Vnus vocabatur Occoday , secundus Tossuch - can , tertius Thaaday, et nomen quarti ignoramus. Isti quatuor filii cum aliis maioribus , qui tunc erant, primum filium , videlicet Occoday elegerunt Imperatorem. Filii autem istius Occoday : Cuyne, qui nunc est imperator, Cochten , et Cy­renen. Filii autera Tossuch - Can , Baty: iste est ditior et potentior post Iraperatorera; Syban, Bo-

Next

/
Oldalképek
Tartalom