Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IV. Vol. 1. (Budae, 1829.)
b i b i t c y p h u ra v n u m, v e 1 d u o s m a n e, e t n i h i 1 p 1 u s i n d i e manducant. " Cap. V. Terra, de qua dictum est, Mongol nominatur, habens quondam quatuor populos: Et vnus Yeka-Mongol, id est magni Mongali vocabantur, secundus Sumongol, idest aquatici Mongali; ipsi autem se ipsos Tartaros appellabant, a quodam fluuio, qui currit per terram illorum, qui Tartar nominatur. Alius appellatur Merkat, quartus Metrit. Hy populi oinnes vnam formam personaruin et vnam linguam habebant, quamuis inter se per Principes et prouincias essent diuisi. In terra Yekal-Mongol fuit qui vocabatur Cyngis; iste incepit esse robustus venator coram Domino: Didicit enim homines furari, rapere, praedari. Ibat autem ad alias terras, et quoscunque potuit capere, et sibi associare, non dimittebat; homines vero suae gentis ad se inclinabat, qui tanquam ducem sequebantur ad omnia maiefacta. Hic incepit pugnare cum Sumongol, srae Tartaris, postquam homines aggregauit sibi, eosque multo beilo SLibiugauit. Post haec subiecit etiam Merkat — etMetritas ; deLiicit etiam Kara Kytaos, in quorum terra positus est OccadayCan, filius Cyngis Can. — Cyngis vero, quum aliquantulum quieuisset praeparauit se rursus ad praelium , et processit contra terram Huyrorum, Saruiuorum, et contra terram Yoynat, et contra terram Comana; quas terras omnes deuicit. Tum contra (alios) Kytaos ad bellum processit, et cum diu contra eos pugnasset, magnam partem terrae Kytaorum vicit. Tunc Iinperatore Kytaorum devicto factus est Imperator. — Quum aliquantuluin quieuissent, suos exercitus diuiserunt.