Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IV. Vol. 1. (Budae, 1829.)
et reparantur, et super somarios deferuntur. Quaedam dissolui non possunt, sed in eurribus deferuntur. Minoribus autem in curru ad deferendum Tnus bos, maioribus tres vel quatuor; vel etiam plures, vel quod est magis, sufliciunt ad portandum. Quocunque vadunt siue ad bellum, siue alias semper illas deferunt secum. In animalibus sunt diuites valde: in camelis, bobus, ouibus, capris, equis. Iumentorum tantam liabent multitudinem, quantam non credimus habere totum mundum. C. III. Tartari Deum vocant ltoga; sed Comani C h a m, idest imperatorem illum apellant, quem mirabiliter timent, et reuerentur , ac oblationes offerunt multas et primitias cibi et potus. — In terra eorum sunt coemeteria duo: Ynum, in quo sepeliuntur imperatores, duces ac nobiles omnes: et vbicunque moriuntur, si congrue fieri potest, illuc deferuntur; sepelitur autem cum eis aurum et argentum multum. Aliud est, in quo sepeliuntur illi, qui in Hungaria interfecti fuere; multi enim ibi occisi fuerunt. Ad illa coemeteria nullus audet accedere, praeter custodes , qui ad custodiendum positi sunt ibidem. " Cap. IV. Cibi eorum sunt oinnia, quae mandi possunt. — Lac iumentinum bibunt in maxima quantitate, si habent; bibunt etiam ouinum, caprinum, vaccinum et camelorum. Vinum, cereuisiam et medonem non habent; nisi ab aliis nationibus mittatur, vel donetur eisdem. In hyeme, nisi diuites sint, lac iumentinum non habent. Millium cum aqua decoquunt, quod tam tenue faciunt, quod non comedere, sed bibere possunt. Et vnus quisque ex eis