Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IV. Vol. 1. (Budae, 1829.)

cunque pro vestra vtilitate vobis scribimus ad cau­telam, tanto securius credere debetis, quanto nos cuncta vel ipsi vidimus oculis nostris, qui per an­num et quatuor menses et amplius ambulauimus per ipsos, et cum ipsis, ac fuimus inter eos, vel audiuimus a Christianis, qui sunt inter eos capti­ui, et vt credimus, fide dignis. Mandatum etiam a supremo Pontifice habebamus, vt cuncta perscru­taremur, et videremus omnia diiigenter. Quod tam nos, quam frater Eenedictus eiusdem ordinis, qui nostrae tribulationis fuit socius, et interpres, fe­cimus studiose. Cap. I. ln principio quidem terra praedicta est in parte orientis posita, in qua Oriens, sicut credimus, coniungitur Aquiloni. Ab oriente au­tem est terra posita Kytaiorum , et etiam Solan­gorum (al. Sclangorum) a meridie sunt terrae Sa­racenorum; inter occidentem et meridiem Hugro­rum. Ab occidente prouincia Naymanorum; ab aquilone mari Oceano circumdatur. Haec vero in parte aliqua est nimium montuosa, in aliqua est campestris, sed fere tota admixta glarea, raro ar­gillosa, plurimum est arenosa. In aliqua parte ter­rae sunt aliquae modicae siluae; alia vero est sine lignis omnino. Cap. II. Stationes rotundas habent in modum tentorii praeparatas, de virgis et baculis subtiliter factas. Supra vero in medio rotundam habent fe­nestram, vnde lumen ingreditur, et vt possit fu­mus exire: quia semper in medio ignem faciunt. Parietes autem et tecta filtro sunt cooperta. Ostia. etiam de fdtro sunt facta. Quaedam stationes sunt magnae, quaedam paruae, secundum dignilatem et hominum paruilatem. Quaedam soluuntur subito

Next

/
Oldalképek
Tartalom