Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IV. Vol. 1. (Budae, 1829.)

duellum, prout super liuiusmodi criminibus re­g n i nostri consuetudo antiqua requirit. Die vero duelli veniente, idem Fulcus cum mul­tis Nobiiibus ad pedes nostrae maiestatis prouolu­tus> sese nostro commisit arbitrio; ita vt quid­quam in ipsuin vindictae exercere velJemus, con­tra sui sanguinis eifusionem , et suorum amissic­nem ljonorum lenius faceremus. Verum nos re­miniscentes miserationum regis coeli, qui sin­gulis dat veniam; lentis procedit passibus ad vin­dictam ; licet satis debite inortem mereretur, ad correctionem tamen prauitatis eiusdem , diutius eum fecimus poenas carceris sustinere ; cui ta­men multiplicata clementia nostra contra eum , ad intercessionem multorum Nobilium regui 110­stri, pepercimus, ipsum e carcere dimittendo. Ipse vero malitiarum impudens alumnus, ac infidelitatis flagitio nequiter infectus, grauissimos postinodum et intollerabiles excessus committere non cessauit. Inter cetera suae malitiae opera quamdam villam Ecclesiae Strigoniensis, nomine H a t u a n, suo ca­stro F i 1 e k a vicino coniunctam , sic occisis eius­dem villae hominibus destruxit, vt eam post inua­sionem Tartarorum satis decenter per prouisionem, venerabilis Archiepiscopi Strigoniensis populatam, in solitudinem reddidit; huius etiam villae ecclesi­am Parochialem, et Nobilium, peius ipso tempore turbinis Tartarorum, idem Fuicus funditus destru­xerat, humique humili complanarat. Quibus audi­tis nos de exhibitis contra ipsum, contra multo­rum iusta desideria, gratiarum actionibus impro­periosi quodammodo reddere, atque graues, dum quadam vice iuxta castrum suum Filck transitum faceremus , misso ad euin nuncio ad nos ipsum fe­26 *

Next

/
Oldalképek
Tartalom