Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IV. Vol. 1. (Budae, 1829.)

cimus euocari, vt eum proprio regii oris eloquio induceremus ad satisfaciendum de commissis, et cauendum deinceps committendis, ne nostra mul~ tiplex contra eum clementia inanis et perdita vi­deretur. Sed ipse instar maligni Spiritus in suis malitiis roboratus, nec venire voluit, nec venit. Sed et per praedictum Archiepiscopum pluries le­gitime citatus, venire semper contemsit, perfidus et peruersus. Quapropter videntes euin suis crimi­nibus indissolubiliter verecundum, fecimus capti­uari; ne velut scelerum filius in Ecclesias Dei et regni fideles, tam diuites quam pauperes, quorum contra eum clamor aures regias crebrius propulsa­ret, magis etiam desaeuiret; et tam possessiones, quam omnia bona ipsius vna cum castro Eilek no­stris manibus fecimus reseruari, prout ratio et ma­leficiorum eius enormitas postulabant. Cum igitur in medio regni nostri Albae, coronato per diuinam clementiam charissimo filio nostro Ste­p h a n o rege , et duce totius Sclauoniae, pro tri­bunali sedcremus, de consilio omnium Baronum nostrorum caput suum mortis periculo exstitit con­demnatum; possessionibus suis tam mobilibus, quam immobilibus, iusto satis iudicio, cuicunque dare vellet Maiestas regia iudicatis. Jpse vero in profundum malorum deueniens, ac misericordi­am tam Dei, quam nostrain contemnens effectus omnino incorrigibilis, soluto quodam vincto, qui per multos annos exigentibus criminibus in car­cere secum iacebat, et cum eodem malefactore, duobus hominibus occisis , clam recessit; et licet insecutores misimus , vt caperetur, quem procul dubio dedissemus lethali exitio, si capi aliquatenus ])otuisset; lamen malitja propria victrix eius, in-

Next

/
Oldalképek
Tartalom