Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IV. Vol. 1. (Budae, 1829.)
maniaeque Rex. Item vniuersis Cliristi lidelibus praesentium notitiam habituris, salutem in eo, qui regibus dat salutem. Yltionum Dominus, qui gladio yindicante superbis resistit , et dura ceruice gradientium colla premit, idemque Rex pius, cuius benignitas benigna remuneratione occurit httmilibus, et modestis, ad hoc gladium porrexit illustribus catholicis, vt in ceteris discant reprobi per poenam; inde proborum animus de grata munificentia refulcans ad fidelitatis opera continue inardescat , et coroniter regiae multiplicato fidelium cohorte, gaudeat validius corruscando. Proinde ad. vniuersorum tam praesentium, quam futurorum , vel posterorum notitiam harumserie voluimus peruenire:' quod cum Fulcus, filius Simeonis, pro suis multiplicibus offensis per grauissimam plurimorum, et quasi totius regni accusationem , apud quos eius iniqua facta notoria fuerant , ignominiis non vacua, poenam grauissimam iusto satis iudicio mereretur, mors quoque Michaelis, filii Eliae, super qua ipsum ad examen duelli, deBaronumnostrorum consilio iudicaueramus, conceptam de ipso turpem opinionein, grauiter augmentauit; Jicet ad petitionem nonnullorum Nobilium Regni nostri super dicta Nobilis morte misericordiam fecimus cum eodem, quamquam iudicium mereretur; ipse vero spiritu non fidei repletus de vicio in vicium procedere non formidans, ex nostra misericordia in odium peruersus, peiora prioribus coepit, ductus nequam spiritu, perpetrare, ita vt a fidelibtis super infidelitate , et de crimine laesae maiestatis, et super fabricatione falsae monetae gratiissime annotatum, praesentibus Baronibus , militibus , nudum iudicauimus ad