Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IV. Vol. 1. (Budae, 1829.)
nein. Amor coelestis patriae sic suos allicit amatores, vt in ca iarn mentaliter radicati, non nisi in iis, per quae ipsis ad eaindem reddatur transitus expeditus , valeant delectari. Quum igitur, sicut accepimus, cursus praesentis vitae volens feliciter consummare, ac zelo fidei ac deuotionis accensus, cupias contra haereticos de terra Bosnensi assumere signum crucis, vt per hoc possessor lieri coelestis patriae merearis; nos tuum Jaudabile in liac parte propositum commendantes, idem signum, de archiuo nostro receptum, tibi per latores praesentium, tuos nuncios destinamus. Quocirca fraternitatem tuam rogamus, monemusque et hortamur attente, ac in remissionein tuorum libi iniungiinus peccatorum; quatenus ob illius reuerentiam, qui in eodem signo mortis amarae subiuit tormentum, vt humanum genus de mortis faucibus liberaret, dictum signum humeris tuis affigens, illud semper in corde geras, votum huiusmodi exsequendo, viriliter et potenter, ita quod tuus labor fructum et obsequium, optatamque reportet mercedem; et exinde diuinam graliam et fauorem sedis aposlolicae vberius merearis. Datuin Lugduni III. nonas (al. idus) Augusti pontificatus riostri anno IV. .Apud Pray. Hier. parte II. p. Gt — 2. Katona II. C. Torn. VI. p. 80. A. Ch. 1246. Bela IV. R. 11. Castrum Fiilek Fulconi, 6'imeonis filio , ob scelera enormia ademtum , Alauritio Dapiferorum Magistro confert. Bela, Dei gratia, Vngariae, Dalmatiae, Croatiae, Ramae, Seruiae. Galliciae, Lodomeriac, Co-,Tom.IV. VoI.I. ' 2H r