Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IV. Vol. 1. (Budae, 1829.)
per his per viam compemlii salubriter prouidere volentes, discretioni \ estrae per apostolica scripta mandantes, quatenus, vocatis eisdem partibus, si de ipsarum voluntate processerit, infra tres menses a receptione praesentium, componatis amicabiliter inter eos; alioquin ex tunc Episcopo praefato auctoritate nostra mandetis, vt memoratis rectoribus et vicariis quartam partem omnium decimarum, quum lioc de iure communi existat; liabere ipsis pro sustentatione dimittat percipiendam pacifice in perpetuum ab eisdem; aliam vero quartam ipsarum decimarum in tuto et competente loco cuiuslibet Parochiae pro fabricis, luminaribus et aliis ornamentis dictarum Ecclesiarum deponi fideliter faciatis. Ad haec praefatum Episcopum duabus partibus oblationum , quae a Parochialibus , vel aliis Christi fidelibus ex quacunque caussa ecclesiarum ipsarum altaribus offeruntur , exceptis pane, carnibus et candelis, quae omnia cum tertia parte huiusmodi oblationum, in denariis, auro vel argento facta , rectoribus et vicariis cedant , faciatis esse contentum ; consuetudine, vel pracscriptione aliqua non obstante. Praeterea notninatos rectores et vicarios a praefato Episcopo in cathedratico vltra, quam a iure permittitur, ac ab ipso et memoratis archidiaconis impugnantibus , et aliis quibuscunque exactionibus , nisi quam inslituta volunt canonica , indebite aggrauari, ac eosdem rectores et vicarios in perceptione praemissorum, prout superius est expressum, molestari ab illis, vel ab aliis, aut ab eis proiuslitia, per eundem episcopum et archidiaconos exhibenda, cxigi aliquid seu extorqueri vllatenus permittatis. Ceterum eosdem rectores et vicarios, quos perEpisco-