Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IV. Vol. 1. (Budae, 1829.)
pum praefatum, archidiaconos et Canonicos supradictos, post appellationem ad sedem apostolicam, Ecclesiis vel aliis honis suis constiterit esse spolia-» tos, ad ea integre, sicut iustum fuerit, restituere procuretis; nec non suspensionum, interdicti, ex-> communicationum sententias, si quas in.eos post appellationem eamdem per illos , aut alios inueneritis fuisse prolatas , denuncietis penitus fore nullas, Contradictores auctoritate nostra, postposita appellatione, compescendo ; non obstante, si eis aut aliquihus aliis communiter aut diuisim, a sede apostolica sit indultum, quod suspendendi vel in-. terdicendi, aut excommunicandi — —• — non possint, nisi de indultu huiusmodi sihi concesso, plena et expressa, seu de verho ad verhum in no-' stris litteris mentio habeatur. Datum vt supra. Apud Wagner Annal. Scepns. P. I. p. 406. Pray Hier. P. p. 198. Katona H. C. T. VI. p. 61. sqq. A, Ch. 1245. Idem Ianocentius Friderici II. Tmp. praetensa ia Tlungariam iura, conditione non impleta , irrita esse declarat. Innocentius Bela Ex parte tua fuit propositum coram nobis, quod quum olim, regno Hungariae depopulato a harbaris nationibus, et Tartarorum tjrannide, paene penitus deuastato, permittente Domino vel iubente ; timens, ne regnum ipsum ad exinanitionem vltimam deueniret, ac desiderans, vt illius reliquiae saluae forent, Friderico, quondam Imperatori, sub ea conditione praestiteris homagii iuramentum , vt idem in regnum tuum ad defendendiinr ipsum contra praedictorum iinpelum Tartarorum , infra