Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IV. Vol. 1. (Budae, 1829.)
minuunt voluntatej in eius non modicum praeiitdicium et grauamen. Quia vero eiusdem regis gra-' uamina, quem speciali praerogatiua prosequimur, suscinere nolumus , nec debemus; cui potius ex tanto discrimine, quod pertulisse dignoscitur, paterno compatientes affectu adesse in suis opportunitatibus proponimus et prodesse; fraternitati tuae mandamus , quatenus , inquisita super praemissis omnibus diligentius veritate; nobis , quae inuene-* ritis, fideliter rescribere non postponas, vt exinde, quod expedire viderimus, disponamus. Testes autem — — Datum Lugduni IL Kal. Martii an110 secundo. w Apud Peterfiurn Conc. P. t. p; 80. Qtii etiarti ex his, aliisque Pontificum ac Regum litteris hanc mcthodum sedes episcopalfes implendi viguisse , colligit: ,, Vacante sede, canonicorum eJectioni liberae, indulgente id regum beneficentia conceSsum fuit, quem vel e suo gremio, vel aliunde postulatum dibecesi praefici vellent. Electi subinde nomen et merita ad regem delata sunt: rpiem si rex probaret, et sacrae dignitati parem videret, consensum ct. approbationem suam addidit, atque super facttt electione per nuncios, littevasue oonsecrationcm et bullas conferri petiit. " tbid. Eo quod Canonici Vesprimienses ius regium laeserunt, Belam multis iuribus; notanter autem decimis Budensibus et iurisdi-* ctione huius EccJesiae eum Episcopatum spoliasse, meminit RR. Roka in Yita Vespr. Praes. p, 138. A* Ch. 1245. Idem Innocentius Colomanmn Eulgariae Imperantem , Belae II. II. nepotem , ad vnionem et Concilium generale inuitat. Illustri Colomanno , in Bulgaria Imperanti , Deum diligere et timere etc* Cum Dei gratia disponente , non nostris meritis praesideamus , nequaquam sinc dolore possumus intueri a tanti ea-