Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IV. Vol. 1. (Budae, 1829.)
pitis corpore membra quaedam esse diuisa ^ vidcli cet Graecorum et Bulgarorum ecclesiam; seiuncta nempe per inobedientiam a suo capite speciali corjioris sanclificationi nequaquam participat, cum ab eius se subtraxerit vnitate. Igitur quia debitores suinus omnium salutem quaerere, seruus seruorum illius , qui nemimen vult perire, non immerito circa te et subditos tuos misericordiae visceribus aflluentes, Pauli gentium Doctoris aliectum induimus: qui sciens Creatorem omnium acceptionem non facere personarum , conformalus infirmis et omnibus omiiia faCtus, vt omnes Domino lucraretur; rogamus et obsecramus in Domino Iesu Christo, quod ad vnitatem sacrosanctae Romanae Ecclesiae redire 11011 differas; nec reputes otiosum , quod a nobis in liac parte diebus istis inspiratione diuina de fratrUm nostrorum consilio , sitientiuni illuminalionem tuam, populique tibi subiecti, noti sine sacrarum scripturarum est auctoritate prouisum ; non enim Vestra requirimus, sed animaruni Vestrarum cum Iesu Cliristo lucra sitimuS ; liiliil de facultate Vestra subtrahere quaerimus, vel minuere de honore ; sed quantum cum Deo iuste possumus, prouehere vos et ampliare potius aflectamus. Eris proinde, dante Iesu Christo, nostris alfectibus incrementum, si tu , qui esse populi tui caput et princeps diceris , per gratiam intellectus, quo a multitudine subiecta discerneris, proposita tibi per pacis nuncios audieris patienter, ad vnitatem Ecclesiae Catholicae reuertaris, vt efliciaris Christo primitiae populi reuersuri. Et si forte excusare te volueris, dicens, haec nequaquam fieri posse sine concilio generali, respondemus: quod ad congregandum coneilium ad requisitionem tu-