Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IV. Vol. 1. (Budae, 1829.)
pacifice perpetuo possidendam; assumenles, quod quicunque Praepositum et conuentum dicti monasterii ratione terrae memoratae de cetero impeteret vel meiestaret, ipsi et eorum haeredes eos defendere tenerentur propriis laboribus et expensis. Et vt partes coram nobis retulerunt, metae ipsius terrae hoc ordine distinquuntur: Primo incipit ab occidente iuxta fluuium Kurtes, vbi sub pyro sunt metae, quae separant ipsam terram a Iobbagjonibus Castri Honthensis ; deinde progreditur versus orientem vsque vnam quercum, sub qua sunfc duae metae; dein tendit ad aquilonem, ct ibi sunt sub ilice duae metae; et inde vadit similitcr ad aquilonem ad locum, qui Ozzcyupotok dicitur; et inde Vadit vsque ad caput Ozzcyupotok; de hinc autem tendens adhuc versus aquilonem, ascendit ad vnum magnum montem, vbi sunt duae metae; et in vertice eiusdem montis tendit versus orientem; postea descendit de ipso monte ad stagnum vnum, dimittendo ibidem iocum Castri ad partem dexteram, in terra scilicet monasterii memorati; et iuxta praeclictum stagnum stint duae nietae, quarum vna est populortun Casli i Neugradien. de villa Oszlar; dein tendit versus orientem, cuin binis mctis communibus cum eisdem Castrensibus, et venit vsque ad locum, qui dicitur Paganser; dein vadit ad vnum monticulum, qui dicitur similiter Paganser, vbi sunt duae metae; inde vadit ad metas angulares; vbi tenet metas cum eisdem Turdos et Alexandro; et postmodum incipit metas tenere cum Mycone, filio Yalentini ; et sic binis metis redit versus occidentem ad fluuium Kurtes et sic terminatur. In cuius rei memoriam ad petitionem partium prae-