Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IV. Vol. 1. (Budae, 1829.)

senles coneessimus lilteras sigilli nostri munimine roboratas. Datum anno Domini Millesimo, Du­centesimo, quadragesimo quarto. Ex actis Saaghiensis Ahbatiae nro. 75. A. Ch. 1244. Boleslaus , Cracouide et Sandomiriae Dux , JELenrico Sculleto , pro fidelibus seruitiis inde a pueri­tia praestitis, haereditariam scultetiam suam, in Po­dolin sitam , et a Tartaris desolatam , perennaliter conferti Boleslaus $ Dux CraCduiensis et Sandomirien­fcis , Omnibus Christi fidelibus, tam praesentibus , quam futurisj presentes litteras inspecturis, salu­tem in omnium Saluatore. Quia Celsitudo nostra j que subleuat omnium fidelium subditorum ipsis collaciones , benigniter factas, ne eis antiquitas valeat nouercari , litterarum consueuit testimonid perennare. Proinde ad tniuersorum , tam presen­Cium j qtiam futurorum noticiam tenore presenci­tun peruenire volumus : quod cum fidelis noster Ilenricus Scultetus , a primeuis puericie sue tem­poribus j nobis gratum exhibtiisset seruitium et fa­mulatum , signanter vero contra tyranniCam rabi­em Gentilium, siue Tartarorum , nos immaniter persequentiitm j nolens parcere rebus j et vite sue periculis , propter que ex singulari nostra munifi­Centia digne esset commendandus. Nos quia ex officio suscepti regiminis nostri tenemur merita meritis preuenire, et dignam dignis seruiciis red­dere recompensam ; ideo pro fidelibus suis serui­ciis conferimus, damus, et donamus eidem Scul­teto cum suis heredibus et posteritatibus sculteti­am in Podolino Jocatam, exstirpatam et desolatam, Tom. IV. Vol. I. 23

Next

/
Oldalképek
Tartalom