Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IV. Vol. 1. (Budae, 1829.)
tio ad nostram requisitionem, et dilectionis ipsius intuitu, iam dudum condonauerat, pacifice possidendam. Qualiter autem venditionis pariter et donationis series in memorati Capituli litteris continetur, tenorem earumdem liys duximus plenius adnotandum, qui talis est: Farcasius, praepositus quinqueecclesiensis, eiusdemque loci Capitulum, vniuersum. Omnibus Christi fidelibus presentium notitiam habituris, salutem in Domino. Constituta in nostra presentia, domina Macha, vxor quondam Cleti comitis, vna cum filiis suis, scilicet Ladislao, Philippo, Gregorio, protestata est, prefatum virum suum donasse olim genero suo, magistro Bencentio, filio Vrbaz Comitis, medietatem predii sui, quod est in Posoga, nomine Orywa; sed postea propter quartas fdiarum Philippi Comitis, eoactus eandem rnedietatem recepisse, et dictis puellis contulisse sub tali conditione, quod ipse solueret prenominato Bencentio pro illa medietate centum marcas; sed priusquam predictum debitum exsoluisset, tam ipse, quam dicte filie Philippi Comitis a Tartaris superuenientibus interfecti sunt, et sic predium illud ad fdios sepe dicti Cleti Comitis deuolutum est; vnde placuit eisdem supradictam medietatem illius predii pro dictis centum marcis Bencentio restituere, aliam vero medietatem eidem vendere sexaginta marcis; et illam quidem pecuniam totaliter in nostra presentia dictus Bencentius persoluit. Dando quadraginta marcas Iohachim Comiti pro debito eorumdem, et viginti ipsis pueris; et sic predium illud totum cessit Bencentio, iure perpetuo possidendum. Vt igitur super hoc nulla in poslerum hesitatio habeatur, nos ad petitionem prememorate Domine et filiorum eius, Iitteras pre-