Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IV. Vol. 1. (Budae, 1829.)
sentes sigillo nostro insignitas, ilicto Bencentio in testimonium contulimus huius facti. Anno gracie, MCCXLIII. Mense Octobris. Gurcone cantore , Theodoro custode, Stephano decano, ceterisque quam pluribus ibidem existentibus. Datum per manus Magistri Thome, Lectoris Quinqueecclesiensis. Nos itaque prescriptam vendicionem simulque donationem de nostra conscientia sibi faetam, 4 per singula approbantes, sepe dictam terram Orywa cum suis pertinentiis, iam dicto Comiti Bencentio, presenti priuilegio duximus confirmandam, suisque successoribus iure perpetuo possidendam. Datum Iaurini. Anno dominice Incarnationis Millesimo, ducentesimo, quadragesimo quarto , XII. Kalend. Aprilis, Regni autem nostri anno nono. " Ex arcliiuo Caesaroo Regio. Dipl. Hung. in iol. T. I. p. 150. yt. Ch. 1244. Idcm Bela terras Muclior, a Tartaris occvsi, ad se deuolutas , ncpoti eius e captiuitate reuerso, restituit. Bela , Dci gracia , Hungarie , Dalmacie, Croacic, Gallicie, Ilame, Seruie , Lodomerie, Cumanieque Rex. Omnibus presentem paginam inspecturis salutem in vero salutari. Ad vniuersorum volumus peruenire notitiam, quod cum interfecto Mulior per impetum Tartarorum, et Nepotibus eiusdem in captiuitatem ductis, possessiones empticias eorumdem, que ad manus rcgias fuerant deuolute, vt pote sine herede decedentium, fidelibus nostris Magistro File, preposito Zagrabiensi, et fratribus suis Thome Comiti et. Petro contulissemus, et postmodum diuina proui-