Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IV. Vol. 1. (Budae, 1829.)

genitores stios, ipsumque et regrmm Vngariae apo­stol. sedes, et nos ipsi in Christi fuimus visceri­bus amplexati, ad quorum exaltationem, quam non alienain, sed propriam reputauimus, quantum cum nostra potuimus , laborauimus lionestate, ei , tanquam speciali Ecclesiae lilio, non possumus non timere, quurn excessus huiusmodi detestabilis et enormis, etsi grauis sit adinodum in se ipso , ta~ men grauius est exemplum: quia delinquentibus, qui praecedunt, facile corruunt , qui sequuntur j et digni tot mortibus sunt, qui praesunt, quot ad subditos suos perditionis exempla transmittunt. Ne igitur 111 i, quem de corde puro et conscientia bo­na diligimus, simus perditionis occasio , et nobis etiam causa mortis, si ad correctionem suam ex oflicii nostri debito non pro viribus laboramus ; quin polius periculum nostrum suamque perniciein vitare volentes, celsitudinemregiamroga­uimus, monuimu9, et hortati sumus in domino , ac in remissionem sibi iniunximus peccatorum, quatenus restituat sine difticultate qualibet sic ab­lata, et de perceptis inde fructibus, et illatis da­mnis satisfaciat competeuter , ita , quod exinde De­um sibi propitium statuat, non oirensum; Vt, quum venerabilis frater noster — Geuriensis Epi­scopus ad nos accesserit, qui ex parte sua dicitur ad sedem apost. destinandus, quanto nos et fratres nostri de oifensa praemissa sumus grauius contur­bati, tanto de satisfactione secuta iucundius gra­tulemur. Alioquin quantumcunque tenerius illum amemus, quia non est deferendum homini contra Deum, nec possimus tantam Dei iniuriam conni­uentibus oculis pertransire ; super hoc , iuxta ofll— cii nostri debitum, auctore Doinino, procedemus» 3 *

Next

/
Oldalképek
Tartalom