Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IV. Vol. 1. (Budae, 1829.)
Ideoque discretioni Vestrae per Apostolica scripla mandamus, quatenus ad eundem regem personaliter accedentes, eum ad id moneatis attente, et inducere procuretis; quod inueneritis, nobis fideliter rescripturi. Quod si non omnes — — — Datum Viterbii XVII. Kal. Februarii Pontificatus nostri anno IX. " Ex reg. anni IX. epist. 547. Katona Tom. V. p. 767. Epistola hunc in sensurn scripta ad regem Bela, est ihidem numero 346. cuius partem etiam Raynaldus ad A. MCCXXXVr. nro. LXVI. ita exhibet; et subiicit: „Simili crimine famam corruperat et inquinarat ColoiTianus, Belae frater, Ruthenoruin Rex ac Sclauoniae Dux; nonnullis enim sacrae militiae templi equituin possessionibus occupatis, concordiaque postea, Colocensis Archiepiscopi opera, inita, erepta restituere, ct sacramento stare neglexerat. Proinde ne illa labes ipsius gloriae haereret diutius , pontifex eum flectere ad ofFicium atque adducere studuit." Addit denique: Episcopum et Praepositum Quinque - Ecclesienses a Pontifice monitos fuisse, vt regem ad complenda promissa sollicitarent. " Anno X. epist. 171. A. C. 1236. Idem Gregorius Zibislaum , Bosniae Banum , summis effert laudibus, in clientelamque sedis apostolicae suscipit. Gregorius —dilecto filio, nobili viro, Zibisclao, Kenesio de Woscura ( Vsora ) nato quondam Stephani Bani de Bosna, salutem et apostolicam benedictionem. Te,qui, sicut laetantes accepimus, inter Principes Bosnensis diaecesis, infectos macula haereticae prauitatis, existis quasi lilium inter spinas, prosequendo sollicite bene coepta, per quem valeat augmentum Christiani nominis, auctore Domino, prouenire , sincerae charitatis brachiis amplexantes, personam et terras tuas cum