Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IV. Vol. 1. (Budae, 1829.)

quo tanto illi timemus ainplius, et eo etiam specia­lius conturbamur, quanto , qui Deum persequitur in ministris, grauius se oflfendit, quam illos, quos persequitur propterDeum. Grauem siquidem dile­ctorum filiorum — Egriensis, et aliorum Abba­tuin Cisterciensis Ordinis. — Hospitalis quoque Ierusalem , — militiae templi, — S. Lazari; et — S. Samsonis in Vngaria magistrorum , et fra­trum recepimus questionein, quod, quum inclitae recordationis Himericus et Andreas , pater eius, Vngariae et Sclauoniae reges, et alii Cliristi fide­les, per regnum Vngariae et Sclauoniam constituti, quosdam reditus, terras et possessiones et res alias, pietatis intuitu, eorum Ecclesiis et domibus contu­lissent; ille, illorum oblitus, memoriae recolen­dae ipsorum vestigia non deserenda relinquens, eos praedictis omnibus pro suae voluntatis arbitrio spo­liauit, non absque diuinae iniuria maiestatis, quae, quod vni ex minimis suis fit, sibi reputans esse factum, honoratur et spernitur in ministris, qui­bus potius non solum collata seruare, verum etiam tenetur erogare de suis, vt condigna retributione respondeat bonorum omnium largitori pro omni­bus, quae tribuit ipse illi ; praesertim , quiim in compositione, quae mediante ven. fratre nostro , Episcopo Praenestino, tunc A. S. legato, inter Ec­clesiam Vngaricarn et iain dictum Patrem, illius super damnis, eidem Ecclesiae irrogatis, amicabi­liter interuenit, idein Rex promisisse dicatur , iu­ramento praestito, quod contra Ecclesiarum priui­legia et libertatem Ecclesiasticam de cetero non veniret. Quia vero, qui multum diligit multum timet; vbi dolor ibi manus; ex illo specialis et 5ingularis sinceritatis affectu , quo praedictos pro-

Next

/
Oldalképek
Tartalom