Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IV. Vol. 1. (Budae, 1829.)
spitibus congregatis, ac etiam congregandis, de benignitate regia concessimus: quod presbiterum sibi ipsi eligant, quem voluerint, nec ad receptionem alicuius presbiteri compellantur ; dum tamen in hoc nulli praeiudicium generetur. Item quod iudicem de Villa eadem, quemcunque voluerint, libere sibi assumant; quem confirmandum nobis praesentent; et quod annuatim possint illum renouare; sed, si ante anni complementum , culpis exigentibus, suum iudicem voluerint amouere, excessu eius coram posito, nos requirant. Item, quod nullius iudicis, neque Comitis de Zolum, nec alterius iudicio adstare teneantur, praeter suum iudicem specialem, qui tam in causa sanguinis, quam vero in aliis caussis ipsorum debeat iudicare , nisi forte adeo ardua et notoria sit causa, quod nostram audientiam requirat : in quibus casibus ad nostri iudicii examen caussa debeat deferri; et quod duellum non iudicetur inter ipsos, sed super iuramento duodecim hominum maiorum ex ipsis etiam magnae causae decidantur; nisi forte ex sui arduitate, vel etiam notoria fuerint, ad nos , vt praediximus, deuoluantur. Item quod ligna et lapides intra metas terrae suae libere et absque alicuius contradictione possint succidere et secare. Item quod ab omni tributo regali, praeterquam in conliniis , sint liberi penitus, et immunes. Item, quod comes de Z o 1 j u m, vel curialis comes, non possint violenter descendere super ipsos, vel in domo alicuius ipsorum, tamquam super ipsorum consuetudinem exercendo; sed petendo, de voluntate ipsorum, condescendere poterunt , omnia necessaria iusto ab eis pretio comparando. ^ Item quod testimonium Hun-