Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IV. Vol. 1. (Budae, 1829.)
garorum tantum contra ipsos non admittatur; sed mox totum cum Saxonibus vel Teutonibus vigorem obtineat, prout decet. Item quod domos vacuas defunctorum , quarum legitimi suecessores post trinam proclamationem in eas venire neglexerint, facultatem habeant aliis superuenientibus conferendi. Item terram Pomagli , vicinam eis et commetaneam ; exemtam a Castro Huntensi eis, vt melius congregentur, dedimus perpetuo possidendam, terrae ipsorum antiquis metis circumcinctae, eam de benignitate regia coniungendo; et terram monasterii de Bosok, nomine Brechina per cambium, siue per emtionem, sicut poterimus, dabimus eisdem. Ipsi vero iuxta possibilitatem suam, videlicet secundum quod commode potuerint, inspecta multitudine et facultatibus ipsorum, tenebuntur nos, quum expedierit, procurare, et seruire nobis in exercitu nostro. Yerum tamen quinque annorum, ne intra eorum spatium ad exercitum veniant, eis ex libertate regia indulgemus. Dat. apud Kurpuna anno Domini Incarnati millesimo ducentesimo, quadragesimo quarto XVIII. kal. Ian. regni autem nostri anno decimo. " Apud Belium Not. Hung.Tom. II. p. 474. Katona Tom. VI. p. 50. Priuilegialium harurn fit mentio in Diplomate, cuius fragmentum his verbis protulit Katona 1. c. p. 53. „Nicolaus, iudex de Corpona, pro se et pro vniuersitate hospitum de Corpona, in nostram exurgendo praesentiam, litteras quasdam priuilegiales dicti domini, Belae Regis, an. dom. incar. MCCXLIV. decimo octauo kal. lan. regni autem sui decimo , confectas, nobis demonstrauit, in quibus inter alios articulos iste articulus adinueniebatur: quod praedicti Hospites de Carpona ligna et lapides infra rnetas' praedictae terrae ipsorum Carpona libere ct absque aliqua contradict?One possent