Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IV. Vol. 1. (Budae, 1829.)

Jifer acl vtililatem nostrae Ecclesiae iilud totaliter erogantes. Vt autem praefata vendilio perpetuam liabeat et irrefragabilem firmitatem , praesentes dedimus litteras, sigilli nostri munimine roboratas. Anno Domini MCCXXXY. Pontificatus nostri anno IX." Apud Farlatum IIIy. S. T. V. p. 367. Katona T. V. pag. 7 63. scj. A. Ch. 1236. Gregorius PP. IX. Belani Ii. 11. aerarii re* staurandi causa , nec bonis, nec reditibus HeHgiono ­rum parcentem admoneri iubet. Gregorius — — Yenerabilibus Fratribus — Yaciensi, — Nitriensi, —• et Bosnensi Episcopis salutem — Yt carissimus in Christo filius noster , illustris Pt_ex Yngariae, clarae memoriae progeni­torum suorum verum se ostenderet successorern ; ipsorum inhaerens vestigiis, eis in timore diuini nominis et amore , ac Ecclesiae deuotione deberet succedere , ipsamque totis viribus honorare ; quia sic faciens, prosperis, Deo propitio, sttccessibus habundaret, et post ineuitabilem vitae exiturn temporale regnum commutaret felici cornmercio in aeternum. Sed, quod non absque turbatione men­tis audiuimus, et stupore, Celsitudo regia in offen­sam diuinam, Ecclesiae Romanae contemptum, et non solum famae, sed et salutis propriae laesionem, contra eorumdem progenitorum suorum consuetu­dinem, qui, tanquam Reges catholici et Principes Christiarri , apostolicam sedem, semper et promto venerabantur affectu, manus suas ad Eccleaiarum et religiosorum locorum grauamen extendit; nos spe, quam de ipso concepimus , defraudando , ex Tom. IY. Vol. I. 3

Next

/
Oldalképek
Tartalom