Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IV. Vol. 1. (Budae, 1829.)

Apud Hormayer Wien. II. lahrg. 12. B. 3. Heft. p^ CLXXIX. sq. Certum est isto documento, vti Hospita­larios, ac Templarios, ita etiam Equites Teutonicos in re­gno nostro possessiones impetrasse. A. Ch. 1244. Idem Bela priuilegium, a fratre suo Colo­manno Hospitibus de U^alko collatum confirmat, me­tasque terrae ipsorum designat. Bela, Dei gratia, Hungaiie, Dalmacie, Croa­cie, Rame, Seruie, Galicie, Lodomerie, Cuma­nieque Rex. Omnibus Christi fidelibus, presentem paginam inspecturis, salutem in vero Salutari. Ad vniuersorum notitiam tam presencium, quam fu­turorum volumus peruenire : quod cum priuile­gium charissimi fratris nostri regis Colomanni , Ducis totius Sclauonie, felicis memorie, per ho­spites in suburbio Castri Valkow, commorantes no­bis super libertate ipsorum concessum fuisset ob­latum, nos illud legitime concessum ratum haben­bentes et firmum de verbo ad verbum iis duximus inserendum, cuius tenor talis est: Coiomannus (vide ad an. 1251.) Verum cum Comes et Iobba­gjones de Walkow multa impedimenta et contro­uersias super eadem terraHarsan facerent hospi­tibus antedictis, nobis humiliter supplicarunt, quod eis de eadem terra certis metis separationem face­remus, assignari, vt possent molestias et rixas ef­fugere Comitis et Iobbagyonum antedictorum ; nos autem fauentes ipsorum peticioni in hac parte de consensu Comitis et Iobbagyonum Castri Wal­kow de terra eadem eis assignari fecimus sub iis metis : eius prima meta incipiens per quamdam lu — — m viam, que habet hortum secus vineam Simonis maioris exercitus, et descendit vsque vil-

Next

/
Oldalképek
Tartalom