Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IV. Vol. 1. (Budae, 1829.)

lam, quae dieitur Vichidol, et reflectitur ad vil­lam, que vocatur Szel-Mesco protensa vsque ad metas terre Michaelis [obbagyonis castri; dein­de ad metas Cosme-, et sic dicte terre metatio ter­minatur. Vt autem huius nostre concessionis se­ries confirmationis salua semper et inconcussa per­maneat, nec possit processu temporis ab aliquo retractari, presentes litteras dupplicis sigilli nostri munimine fecimus roborari. Datum in Verocze Anno ab Incarnacione Domini MCCXLIV. Octauo Idus Maii, regni autem nostri anno IX." E collectione Diplomatica L. B. Aloysii Mednyanszky. A. Ch. 1244. Idem Bela iura Fratrum S. Sepulchri Hie­rosolymitani confirmat. Bela, Dei gratia, Hungariae, Dalmatiae, Croa­tiae, Ramae, Seruiae, Galliciae, Lodomeriae, Cu­maniaeque rex, vniuersis Christi fidelibus, prae­sentem paginam inspecturis, salutem in salutis lar­gitore. Licet regia liberalitas precibus omnium au­res benignitatis accomodare debeat, multo tamen propensius eos in suis petitionibus tenetur audire et exaudire , qui Deo dediti, et mundo mortui , iugiter Deo famulantes , pro salute fidelium vitu­los offerunt holocaustorum. Igitur ad vniuersorum notitiam tam praesentium, quam futurorum volu­mus peruenire; quod accedentes ad nostram prae­sentiam fratres sancti sepulchri , nobis supplica­runt, vt priuilegium patris nostri, recolendae me­moriae, Andreae, regis illustris Hungarorum con­firmare dignaremur; quorum precibus iustis et ho­nestis regio fauore condescendentes, priuilegio ipso­rum inspecto, tenorem eiusdem in scriptum redigi

Next

/
Oldalképek
Tartalom