Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IV. Vol. 1. (Budae, 1829.)
emtionis series salua semper et inconcussa perseueret, in maioris fidei argumentum, litteras nostras concessimus dupplicis sigilli nostri munimine roboratas. Datum Ieurini, Anno Gratiae MCCXL. quarto, regni autem nostri anno nono, decimo Calendas Aprilis." E collectione Diplomatica Ioannis Czech Sen. Ianrien. A. Ch. 1244. Idem Bela Fratribus de domo Teutonica Hospitalis S. Mariae possessiones Keszthely, cum aliis, confert. Bela, Dei gratia, Hungariae, Dalmatiae, Croatiae, Ramae, Seruiae, Galliciae, Lodomeriae, Cumaniaeque Rex. Vniuersis Christi fidelibus praesentem inspecturis paginam, salutem in Domino. Quamquam regalis sublimilas omnibus se requirentibus, prouisionis suae munera liberaliter debeat elargiri, multo magis iis tenetur, qui mundo mortui viuunt Deo; \t quod tribuit in praesenti, cum multiplicato fructu recolligere valeat in futuro. Hac igitur consideratione inducti, omnibus tam praesentibus quam futuris tenore praesentium volumus fieri manifestum, quod nos terras Kezteley, et Suk, ad castrum nostrum Hitense (f. Zsidense) et terram Zela, ad castrum Zulgageuriense pertinentes, cum omnibus suis attinentiis, quibus ea castra habuerunt memorata, sub eisdem metis et terminis, Fratribus de domo Teut o n i c a Hospitalis Sanctae Mariae, et ipsorum domui, quos ob familiaritatem et seruitium deuotum nobis et coronae regiae multipliciter impensum, recommendatos habuimus in visceribus charitatis, in perpetuam eleemosynam duximus conferendas.