Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IV. Vol. 1. (Budae, 1829.)

cet et Bartliolomaeum testimonio plurimorum No~ bilium et multarum villarum, et maxime per lit— teras bonae memoriae Rennaldi Comitis Vespri­miensis, et per Curialem Comitem eiusdem, in quorum praesentia super causa furti remanserunt, manifeste et legitime illos esse latrones et fures probauerunt. Nos igitur ordine Iudicii proceden­tes, misericordia mediante , talem sententiam fa­cientes, quod Martinus et Bartholomaeus ex suis omnibus testibus eligerent quadraginta, ad prae­standum sacramentum , tale sententia mediante: vt si dicti quadraginta homines sacramentum prae­starent, ipsi vniuersas suas possessiones amitterent, sed ab effusione sanguinis liberarentur; sed secun­dum quod nobis videretur , in carcerem mittere­mus eosdem , aliquibus diebus ibidem permansu­ros ; si autem illud eis bonum esse non videretur, ad examen duelli iudicaremus , tali etiam senten­tia mediante: vt vtraque pars pugilem suum in octauis Sancti regis produceret non progressum; et si pugil ipsorum Martini videlicet et Bartholo­maei succumberet in hac causa, ipsi ad effusionem sanguinis perditis omnibus damnarentur ; et sic inter ista duo iudicia eligendi Martino et Barlho­lomaeo saepe dictis inducias trium dierum conces­simus. Qui tertio die ad nos reuersi elegerunt, vt vtraque pars pugilem adduceret non progressum; et sic causa ipsorum in examine duelli deberet de­finiri. Tandem cum terminus ille aduenisset, Vd­uornici Domini regis vna cum Comite suo , pugi­lem suum adduxerunt, et in aream duelli illum introducentes , suos aduersarios per totum diem exspectarunt, qui penitus non comparuerunt, nec pugilem suum transmiserunt. Postmodum cum sero

Next

/
Oldalképek
Tartalom