Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IV. Vol. 1. (Budae, 1829.)

factum fuisset, pugilem Vduarnicorum iustificatum de area duelli eduximus; illos vero, sicut reos , condemnandos intelleximus. Et vt Vduarnicis , contra quos iidem remansepunt, iustitiam facere­mus pleniorem, Magistrum Simonem, fidelem no­strum, Prestaldum eiusdem causae ad eosdem ca­ptiuandos, et in possessionem eorum introire, ac vendere transmisimus ; qui cum illos, quia se ab­sentauerunt, captiuare non potuissent, ad terram eiusdem Martini — accessit, vna cum liomine Ca­pituli Ieuriensis, et cum homine et Abbatis et con­uentus Ecclesiae Sancti Martini, de sacro monte Pannoniae; et vniuersos cognatos eiusdem Martini, Herborum videlicet et Iordanum et relictam Petri et relictam Nicolai, qui fratres ipsius fueruntMar­tini,' et alios cognatos eiusdem, et vniuersos com­metaneos illius terrae ad eam conuocauit, et eam illis vendere modis omnibus Iaborauit; qui omnes se illam terram emere non posse , coram liomine Capituli Ieuriensis et coram homine Abbatis et con­uentus Ecclesiae S. Martini , et coram omnibus aliis, qui ibi aderant, dixerunt manifeste, et aliis vendendam libere reliquerunt. Tandem cum ita factum fuisset, idem Magister Simon , fdio Corne­lii Comitis Detha videlicet et Gregorio , dictam terram cum sylua, eidem adiacente, et cum ser­uis et libertinis, qui in eadem terra fuerant, pro quindecim marcis argenti vendere procurauitf et eosdem secum ad nos adducens rei gestae seriem nobis plenius nunciauit, dicens: quod dicta terra ante destructionem regni per Tartaros factam, in maiori valuisset; sed nunc in maiori vendere ipse non potuisset eamdem; quare si nobis videretur , non ipse , sed nos illam venderemus. Nos igitur

Next

/
Oldalképek
Tartalom