Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IV. Vol. 1. (Budae, 1829.)
tis auctore. Ad vniuersorum notitiam, tam praesentium, quam futurorum, harum insinuatione volumus peruenire: quod dilectus et fidelis noster, Ladislaus Palatinus, et Comes Simeghiensis, in nostra constitutus praesentia, a nobis postulauit diligenter et deuote, vt sententiam ipsius legitime latam, sicut nobis expresse patuit, in litteris eiusdem, dignaremur confirmare; quarum tenor talis est: Ladislaus, Dei gratia, Palatinus et Comes Simighiensis, Vniuersis, quibus praesentes patuerint, salutem et omne bonum. Ne ea, quae temporaliter geruntur, obliuionis nebula successu temporis confundantur, discretorum instituit prouidentia, gesta temporalia literarum testimonio, quae ea irrefragabiliter notitiae praesentent posterorum , feliciter perennari. Proinde ad vniuersorum prae^ sentium ac posterorum volumus notitiam peruenire: quod cum Vduarnicos Domini regis — in noctis silentio latrones inuasissent, et eos bonis omnibus spoliassent, quosdam ex eisdem latronibus, quos se nouisse asserebant , Martinum videlicet, filium Alexandri, ©t Bartholomaeum , filium Mauritii, accepto a nobis prestaldo, ad nostram citauerunt praesentiam ; qui cum comparuissent, Vduornici antedicti ipsos esse latrones suos, et manifestos fures , et saepe ac saepius citatos pactum furti persoluisse, publice proclamauerunt; quibus negantibus, nos ordine iudicii procedentes, eisdem Vduornicis, ea, quae contra antedictos Martinum et Bartholomaeum obiiciebant, testibus idoneis in octauis Pentecostes iussimus comprobare. Cum autem in assignato a nobis termino vtraque pars in nostra fuisset constituta praesentia, supradicti Vduornici praenominatos homines, Martinum videli-