Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IV. Vol. 1. (Budae, 1829.)
parte Eeelesia, ex altera vero Cumpurdi; item vna sita est inter vineta deMogorcy; item duae sunt inPoloznik; et syluam cum«.villa cultelli, et securis, quod vulgus Baard appellat; tres etiam vinitores, quorum liaec sunt nomina, Cybur cum Marco filio et Marcello fratre suo, vendidissent Domino Abbati et Ecclesiae de Tyclion , pro decem et septem marcis, nulla penitus ibidem portione sibi reseruata , perpetuo possidendam; asserentes se memoratam pecuniam plene et integre recepisse. Pro cuius facti memoria dedimus praesentes litteras sigilli nostri munimine roboratas. Datum per manus Magistri Roberti Lectoris nostri. Anno gratiae millesimo, ducentesimo quadragesimo tertio. Reuerendo Domino et Patre nostro Bartholomaeo Episcopo, Henrico Praeposito, Simeone Cantore, et Ioanne Custode existentibus. u E c<Jllect. Heuenesi. Tom. 50. Litt. NN. p. 165. A. Ch. 1243. Extractus Diplomatum aliorum anni huius. A. Capitulum Strigoniense domos suas lapideas super forum, Strigonii, Herbordo et Ibur, ciuibus Strigon. Carnificibus elocat. A. MCCXLIII. Originale in Archiuo A. Cap. Strigonien. A. Ch. 1244. Bela IV. R. H. sententiam Ladislai, Palatini y qua latronibus Martino et Bartholomaeo possessiones ademit, harumque pretium Vduomicis spoliatis adiudicauit , ratam habet. Bela, Dei gratia, Hungariae, Dalmatiae, Croatiae, Ramae , Seruiae, Galliciae, Lodomeriae , Cumaniaeque Rex. Vniuersis Cliristi fidelibus, praesentem paginam inspecturis, salutem in salu\