Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IV. Vol. 1. (Budae, 1829.)

A. Ch. 1243. Idem Innocentius Archi- Diaconatum Sopro­niensem, ad collationem suam deuolutum, Rogerio, Capellano Episcopi Praenestini , conferri iubet. Innocentius — Abbati S. Gotthardi Cisterci­ensis Ord. Iaurinensis Diaecesis, et Achilli Prae­posito Strigoniensi. Cum nonnunquam Apostolicae sedis benignitas extraneis et ignotis beneficentiae manum aperiat; eo dignius Clericis, qui fratrum nostrorum, et per consequens nostris insistunt ser­uitiis, benefacit, quo per placidae deuotionis ob­sequia ipsius gratiam promerentur. Cum itaque, sicut accepimus, Archidiaconatus Soproniensis, Iau­riensis Ecclesiae , ante deuastationem Hungariae tantopere yacauisset, quod eius esset collatio ad se­dem apostolicam deuoluta , mandamus, quatenus inquisita super hoc diligentius veritate , si rem inueneritis ita esse, dilecto filio, Rogerio, Capel­lano Yenerabilis Fratris nostri — Episcopi Prae­nestini, Archidiaconatum , quem in Yaradiensi Ec­clesia obtinet, resignare, ac in eodem Soproniensi residere parato, dictum Archidiaconatum , amoto ab eo quolibet illicito detentore, auctoritate no­stra conferre curetis. Contradictores etc. Manda­tum nostrum taliter impleturi, quod eo consequi gaudente, quod petitur, a nobis exinde Vestra de­uotio commendetur. Quidquid autem super his du­xeritis faciendum, nobis fideliter rescribatis. Da­tum Laterani Idibus Nouembris. Anno primo. " Ibidera p. 6. A. Ch. 1243. Albertus Praepositus Ciuibus suis de Jaszd peculiares confert libertates. Albertus , miseratione Diuina , Praepositus de Jazou, totusque conuentus loci , eiusdem vniuer-

Next

/
Oldalképek
Tartalom