Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IV. Vol. 1. (Budae, 1829.)
sis Christi fidelibus tam praesentibus, quam futuris praesens scriptum inspecturis, salutem in omnium Saluatore. Ne gestis antiquitas valeat nouercari , et ea, quae rationabiliter aguntur in tempore, ne cum ipso facilius elabantur; solers hominum cautio adinuenit, patrocinio scripturarum communiri. Proinde ad vniuersorum tam praesentium, quam futurorum notitiam, harum serie litterarum volumus peruenire ; quod nos populis Ecclesiae B. Ioannis Baptistae de Jaszou, vt numerus ipsorum magis ac magis augeatur et accrescat, de bona nostra voluntate et communi consensu omnium FF. nostrorum, hanc duximus libertatem conferendam : vt de qualibet curia integra in festo B. Martini conf. tria pondera argenti cum statera eiusdem Ciuitatis pro terragio dare teneantur ; de vineis vero, et de terris suis siue emptitiis, siue exstirpatis , siue qualicunque modo aquisitis , nihil omnino persoluebunt. Vnum vero molendinum cum quotcunque rotis sit ordinatum, debitum vnius curiae integrae persoluebit. Item fabri, carpentarii, sutores, pistores, carnifices, pelliones , et his consimiles, qui ad ordinem villae non sedent, sed in curia aliorum residendo quaerunt victus suos, 12. denarios pro tempore existentes , annuatim monasterio persoluebunt; item in duobus festis, videlicet in festo B. Michaelis Archangeli , et in Natiuitate Domini , quilibet ipsorum pro sua possibilitate de domo sua muneribus decentibus tenebitur honorare; in festo vero B. Iohannis Baptistae de tota villa vnum arietem, lagenam cereuisiae , et de qualibet curia integra , vnam tortam dare tenebuntur. Item villicum, quemcunque voluerint, communi vojuntate inter Tom. IV. Vol. I. 20