Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IV. Vol. 1. (Budae, 1829.)

A. Ch. 1243. Idem Innocentius Norwegiae Duci , vt vo­tum suum in terram sacram eundi, in Hungaria con­tra Tartaros pugnaturus , implcat, indulget. Innocentius •— Arcliiepiscopo Nidrosiensi. Ex parte dilecti filii K. Ducis Norwegiae, cruce si­gnati, fuit nobis liumiliter supplicatum, vt cum generale non exspectetur ad praesens, nec alias propter instantis temporis malitiam, valeat, vt de­siderat, exequi votum crucis, commutare cum eo votum huiusmodi in subsidium regni Hunga­riae, contra Tartarorum rabiem, dignaremur. Ipsi­us itaque precibus, quem beneuolo fauore prose­quimur, benignum impertientes assensum, man­damus : quatenus, si infra annum post susceptio­nem praesentium in praedictum regnum Tartari, quod absit , duxerint redeundum, admittas vice nostra ipsius Ducis super hoc desiderium ad petita. Alioquin ex tunc, receptis ab eo expensis, quas esset eundo in terram sanqtam , inibi morando, et redeundo facturus, laboij-e itineris nihilominus compensato, ipsum a voto absoluas eodem ; con­cessa sibi suorum indulgentia peccatorum, quae conceditur transfretantibus in subsidium dictae ter­rae. Prouiso attentius: vt illud, quod Dux pro huiusmodi voti redemptione persoluerit consigna­tum, in aliquo loco securo deponas , in eiusdem terrae subsidium transmittendum. Nobis summam eius, et vbi deponendum id duxeris, rescripturus. Datum Anagniae, 3. Nonas Aug. Anno primo. u Ibidem p. 5.

Next

/
Oldalképek
Tartalom