Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IV. Vol. 1. (Budae, 1829.)

tari. Iustis petentium desideriis gratum regia cel­situdo debet praebere consensuin, vt fideliuin propositis ad vota completis, eos ad obsequia dcbita teneamus promtiores. Hincest, quod vniuersoruni notitiae tam praesentium, quam posteriorum vo­lumus fieri manifestum, quod cuin fidelem nostrum Laurentium Woyvodam post conflictum Tartaro­rum ad partes Transyluaniae misissemus, vt popu­Jos nostros recolligeret, et ea, quae sibi videntur in terra illa noJjis et Regno nostro vtilia, vice nostra et authoritate ordinaret. Dictus Laurentius Woyvoda, considerans seruitium, et fidelitatem per quosdam Theutonicos, L e n t e n k, videlicet, C o­m i t e m, et H e r m a n n u m fratres , nobis exhibi­tam, eisdem quasdam terras Castri nostri de Doboka Tata-teleke videlicet, Bachuna-teleke, Chege-leleke, contulit, perpetuo possidendas ; Chri­stiano vero sponso dictorum Lentenk, et Ilerman­ni, quamdam terram villae Nagy-falu existentem, ad viginli aratra, ad nos pertinentem, contulit eciam ob remunerationem seruicii sui et fidelitatis perpetuo possidendam. Et hoc idem retulit nobis Laurentius Woyvoda, cum postmodum ad nos per­uenisset, viua voce. Dicti vero Lentenk, et Iler­mannus cum Christiano sponso eorumdem ad nos accedentes petiuerunt, vt sibi collalionem lidelis Laurentii, Woyvodae antedicti, confirmare digna­remur. Nos itaque iustis peticionibus eorum an­nuentes, et collationem fidelis nostri Laurenlii Woyvodae supradicti ratam et firmam habenles, candem confirmamus, et praesentibus scriptis dup­plicis sigilli nostri munimine roboratis, communi­mus. Datuin anno Doinini Millesiino, Ducenteai-

Next

/
Oldalképek
Tartalom